Hľadaný výraz: Mt 13,53-58; Mk 6,1-6; Lk 4,16-30, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 3
53 Et factum est, cum consummasset Iesus parabolas istas, transiit inde. 54 Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagoga eorum, ita ut mirarentur et dicerent: “ Unde huic sapientia haec et virtutes? 55 Nonne hic est fabri filius? Nonne mater eius dicitur Maria, et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas? 56 Et sorores eius nonne omnes apud nos sunt? Unde ergo huic omnia ista? ”. 57 Et scandalizabantur in eo. Iesus autem dixit eis: “ Non est propheta sine honore nisi in patria et in domo sua ”. 58 Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.

1 Et egressus est inde et venit in patriam suam, et sequuntur il lum discipuli sui. 2 Et facto sabbato, coepit in synagoga docere; et multi audientes admirabantur dicentes: “ Unde huic haec, et quae est sapientia, quae data est illi, et virtutes tales, quae per manus eius efficiuntur? 3 Nonne iste est faber, filius Mariae et frater Iacobi et Iosetis et Iudae et Simonis? Et nonne sorores eius hic nobiscum sunt? ”. Et scandalizabantur in illo. 4 Et dicebat eis Iesus: “ Non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua ”. 5 Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit; 6 et mirabatur propter incredulitatem eorum. Et circumibat castella in circuitu docens.

16 Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere. 17 Et tradi tus est illi liber prophetae Isaiae; et ut revolvit librum, invenit locum, ubi scriptum erat: 18 “ Spiritus Domini super me; propter quod unxit me evangelizare pauperibus, misit me praedicare captivis remissionem et caecis visum, dimittere confractos in remissione, 19 praedicare annum Domini acceptum ”. 20 Et cum plicuisset librum, reddidit ministro et sedit; et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum. 21 Coepit autem dicere ad illos: “ Hodie impleta est haec Scriptura in auribus vestris ”. 22 Et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiae, quae procedebant de ore ipsius, et dicebant: “ Nonne hic filius est Ioseph? ”. 23 Et ait illis: “ Utique dicetis mihi hanc similitudinem: “Medice, cura teipsum; quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua” ”. 24 Ait autem: “ Amen dico vobis: Nemo propheta acceptus est in patria sua. 25 In veritate autem dico vobis: Multae viduae erant in diebus Eliae in Israel, quando clausum est caelum annis tribus et mensibus sex, cum facta est fames magna in omni terra; 26 et ad nullam illarum missus est Elias nisi in Sarepta Sidoniae ad mulierem viduam. 27 Et multi leprosi erant in Israel sub Eliseo propheta; et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus ”. 28 Et repleti sunt omnes in synagoga ira haec audientes; 29 et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis, supra quem civitas illorum erat aedificata, ut praecipitarent eum. 30 Ipse autem transiens per medium illorum ibat.

1

mail   print   facebook   twitter